Desunt nobis juvenes spei singularis; messis multa est, operarii autem pauci. Et cum Mathematicæ artes liberaliter alant cultores suos, plerique etiam se discere velle profiteantur, quæ tex2html_wrap_inline20 tex2html_wrap_inline22 tex2html_wrap_inline24 faciunt; tamen magis magisque hæc studia, inter nostros homines, sterilescunt. Credo quod nunc plerique inania, aut in speciem adornata, sectantur, quæ delibare sufficit; à veris autem laboribus, quibus peritus excolendus est animus, abhorrent. [...] dabam Hannoveræ 17.May.1698. [...]

Godofredus Guilielmus Leibnitius.


LUDOVICUS DUTENS. GOTHOFREDI GUILLELMI LEIBNITII OPERA OMNIA. TOMUS TERTIUS, CONTINENS OPERA MATHEMATICA. FRATRES DE TOURNES, GENEVÆ, MDCCLXVIII.